monumenta.ch > Plinius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 104
{XXX} minus quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et Macedonica, parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis.